A temporis machina ad Menorah quaerendam. Narratio docta

Capitulum I. Mission

Anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio p. Chr. n. mense iunio, cum protinus a tribuno Stephano Selvatici advocatus sum, dux quartae cohortis quae movetur militum sclopeto armatorum, quae praesidebat Mestraco, locus apud Venetias.
Dux manus, vir fere sexaginta annos natus, medio corpore, gracilis, albis iam crinibus, qui suo iuvenili vigori refragabantur, agitabatur et sudorem copiose emittabat, forsitan maximo calore; quamquam ineunte aetate, plurimus umor qui ex Atrianorum palude spirabat aestum intolerabilem reddebat.
Dux in hospitali cubiculo spatiabatur et suo anhelito excruciatum esse intellexi gravi quaestione, quia plerumque bona indole praeditus.

“Sedeatis, quidem, tribune Iacobe Merlin, quod a me vobis dicendum est parum temporis postulabit. Libenter accipiatis priorem liquorem ex racemis expressum; mihi ampullam singulariter egregiam donaverunt “Rubram Angherae quadrimam”.”

“Optime dixistis, tria numquam renuanda sunt: acrioris liquoris ex racemis expressi cyatum ad libenter accipiendum Amarum Lucanum ad digerendum et nigrae spumae poculum, ut apparet solum et praecipue Spumador, ad sitim restinguendam, sed mihi effundatis guttulam tantum, quia hodie munere fungor”

“Age, sane”

“Gratias ago, sed dicite mihi, cur me evocavistis?”

“Res impedita et contorta est. Nonne dicere audistis de Patre Peregrino Ernetti et de machina ab ipso inventa cum aliis duodecim physicis a nonnullis studiosis appellata chronovisor”

“Ita, id cognosco, sed non singulatim”.

“Iuvenis estis, atque illis temporibus nondum natus eratis sed iam ineunte anno quinquagesimo saeculi praeteriti, notitia per conclavia phisica divulgata est machinam inventam esse idoneam ad temporis praeteriti eventa intercipienda atque eiusdem auctores; dicunt enim illam machinam idoneam esse ad praeterita praebenda, ut in imagine. Huius singularis machinationis inventio, ut dicitur, conferebatur Patri Peregrino Ernetti monachi S. Benedicti collegio ascripti, quem ut narrant egisse cum aliis phisicis maximi nominis, inter quos Aenricus Fermi eorum discipulus clarissimus, vir iaponicus clarissimus, doctor lusitanus De Matos et Werner Von Braun, inventor V2 et NASA director, id est auctor naviculae quae hominem in lunam tulit.

Si ringraziano per le traduzioni:
Prof.ssa Lidia Di Lorenzo
Prof. Giuseppe Aragosa

Lascia un commento

Questo sito utilizza Akismet per ridurre lo spam. Scopri come vengono elaborati i dati derivati dai commenti.